Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

meritoriis et fidelissimis obsequiis — per quae ipsi praeelarae fidelitatis constantia suffulti, temporibus tranquillis et impacatis, sacro regio diademati et nostro culmini, locis summe incumbentibus, prae­sertim in confinibus regni nostri contra sceleratissi­mam coliortem Turcorum, etaliarum schismaticarum nationum barbariem, nostrorum et regni nostri ae­mulorum ; nec non in terra Morauiae aduersus Pro­copium Marchionem, et alios rebelles nostros, in­desinenter seruiendo, nostrae maiestati iugiter ex­hibere studuerunt placibiles famulatus, — nouae nostrae donationis titulo dederimus; — quia — praedicta castra Kereszszeg et Adrian nominata, et eorum pertinentiae, tentae a praefato condam Ko­pasz Palatino, regio videlicet et sacrae coronae no^ torio infidele, qui quidem condam Kopasz Palatinus eisdem rite , iuste ac legitime per ipsos praedeces­sores nostros de vnanimi decreto et sanctione prae­latorum, baronum et regni nostri procerum, priua­tus extitit, et sententionaliter destitutus, siquidem iusto iuris titulo ad manus regias deuentae et redun­data extiterunt; nos quoque eadem praefatis Dom. Nicolao Comiti, et Magistro Georgio fratri eiusdem, vt praefertur, perenniter possidenda ethabenda con­tulimus. — Datum per manus Reuerendissimi in Christo Patris, et Domini Joannis de Kanisa, ar­chiepiscopi almae ecclesiae Strigonien. locique eius­dem Comitis perpetui, nec non primatis et Sedis Apostolicae Legati, aulaeque nostrae Maiestatis su­premi cancellarii, dilecti nostri et fidelis, anno Do­mini MCCCI. tredecimo kal. mensis Martii, regni autem nostri anno XIV. Yenerabilibus in Christo Patribus et Dominis Yalentino, tituli S. Sabinae, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae presbitero Cardi-

Next

/
Thumbnails
Contents