Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
sionariis in praefatis possessionibus Zenthe, Endred, Zeregljn, Kisbakonuk, Korpad, et earumdem quarumlibet tenutarum et pertinentiarum vniuersarum, praenominati nostri et sacrae coronae notorii infideles eisdem iuste et legitime per nos de vnanimi decreto et sanctione Primatum, Baronum, et regni nostri Procerum, priuati extiterunt, et finaliter destituti, sicque eadem et ipsae iusto Juris titulo ad manus nostras regias deuenta, et redundatae extiterunt, et consequenter approbata lege regni nostri dictante, nostrae regiae collationi et omnimodae dispositioni pertinuerant, nosque eadem et ipsas praefatis Domino Joanni Archiepiscopo et eius fratribus vt praefertur, perenniter possidenda, et liabenda contulimus. Sed quia instrumenta literalia, per quae, et quorum vigoribus liuiusmodi castra, oppida, possessiones, villas, ac caetera Jura possessionaria et aliae quaeuis pertinentiae et tenutae, per eosdem tenta fuerunt, habitae ac possessae, ad mainus nostras non peruenerunt, sicque eisdem literalibus instrumentis occulte et clandestino reseruatis, anliquo dierum posset per quorumdam cauillationes et praetensas cautelas in Judicio et etiain extra Judicium contra formam nostrarum collationum et prouisionis regiae, temere procedi et attemptari, quod vbique in nostrum praeiudicium et iacturam vergi censeremus, et attemptari, volentes igitur cauillationibus et praetensis cautelis viam praecludere, praesertim recensentes praenarrata, fidelissima et meffabilia seruitiorum genera, et virtuosas complacentias eorumdem Domini Joannis Archiepiscopi et Fratrum suorum, quorum intuitu praelibatos Dominum Joannem Archiepiscopum et eiusfratres praenominatos, fratrumque suorum haeredes, nostro