Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

CCXXVI. Idem Sigismundus Agriensibus ius fori hebdomadalis iri vico Alma­gyari concedit. A. 1406. / Nos Sigismundus Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentiumsignificantes, quibus expedit vni­uersis, quod nos pro fidelitatibus et fidelium serui­tiorum praeclaris meritis honorabilium viorum Bric­cii Praepositi Ecclesiae Agriensis, specialis capellani nostrae Maiestatis, et capituli loci eiusdem lidelium nostrorum deuotorum, ddectorum, tum etiam pro commodo, vtilitate regni nostri ad vicum seu plate­am ipsorum Dominorum Briccy Praepositi et Capi­tuli Al-Magyari vocatam, in Ciuitate Agriensi ha­bitam et existentes, forum liberum singulis feriis sextis, in omni hebdomada , perpetuo celebrandum annuendo gratiose concedendum duximus, absque tamen praeiudicio fororum aliorum cmprouinciali­um. Quocirca vos vniuersos et singulos mercatores, et alios forenses homines, atque viatores, praesen­tibus affidamus et assecuramus, quatenus ad dictum forum liberum in ipsa platea Al-Magyari nuncupata feriis sextis singulis, in omni septimana, modo quo supra, per rios celebrari commissum, secure et abs­que omni pauore, seu formidine rerum et persona­rum vestrarum veniatis peractisque Vestris negotia­tionibus, emptionibus. et venditionibus, in eodem foro libere, redeatis, ad propria, vel alia loca, quo malueritis, saluis rebus vestris et»personis, sub no­stra protectione speciali. Et haec volumus per fora et aha loca publica vbique in dicli regni nostri Hun­gariae Comitatibus palam facere, proclamari. Da-

Next

/
Thumbnails
Contents