Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
stro maiori dupplici permactato sigillo communitas, quibus mediantihus Serenitas nostra ipsis fratribus lieremitis , ad celebrationem eorum Capiluli Generalis, annis singulis, et cunctis temporibus perpetuis , treeentos florenos aui i, ex collecta ciuium nostrorum Budensium solita annuali, semper in festo B. Georgii Martyris, sine omni diminulione, crastinatione et retardatione dari et assignari debere decreuisse, ac modo infra in tenore earumdem literarum nostrarum priuilegiaiium limpidius explicato, dignoscimur commisisse, tenoris subnotandi. Supplicans exinde idem Fr. Georgius Maiestati nostrae, prece humili et deuota, vt easdem literas ratas , gratas et acceptas habendo, nostrisque literis similiter priuilegialibus, sub moderno et nouo nostro , maiori aulhentico dupplici sigdlo emanandis, verbaliter inseri et inscribi faciendo, pro praefatis fratribus heremitis perpetuo valituras innouantes dignaremur confirmare. Quarum quidem literarum nostrarum priuilegialium tenor per omnia sequitur in haec verba : Sigismundus (Y. ad an. 1391.) Nos igitur himillimis deuotisque praefati fratris Georgii Generalis Prioris dictorum Fratrum heremitarum supplicationibus antefatis nostrae per ipsum modo antedicto subiectiue porrectis Maiestati, regali benignitate exauditis, et clementer admissis, praescriptas literas nostras priuilagiales non abrasas, non cancellatas, nec in aliqda sui parte vitiatas, sed omni penitus vitio suspicionis carentes, praesentibusque nostris literis similiter priuilegialibus, verbotenus, sine diminutione et et augmento aliquali, insertas quoad omnes ipsarum continentias, clausulas etarticulos acceptamus, approbamus et ratificamus, et nihilominus ob remedium salutis aniiiiae nostrae, si-