Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

CCI. ldem Conuentus Sexard. aliud actus potentiarii Kanisaior. docu­menturn refert. A. 1405. Serenissimo Prineipi Domino Sigismundo Dei gratia, Incljto Regi Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Marchioni Brandenb. ac Sacri Romani Imperii Vicario generali; et Regni Bohemiae gubernatori, Domino ipsorum metuendo, Conuentus Eeclesiae Saxardiensis orationes in Domino debitas et deuotas, cum perpetua fidelitate. Vestra nouerit Serenitas, quod nos omni cum reuerentia, qua decuit, recep­tis literis vestris annualibus, secreto sigillo vestro consignatis, religioso viro, Domino Fratri Ladislao Praeceptori et Conuentui Cruciferorum Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba, ad citationes, inquisitio­nes, nec non ad alia omnia, quae in talibus proces­sibus iuxta R. vestri consuetud. fieri consueuerunt, facienda, per anni circulum generaliter datis et gra­tiose concessis, nobisque praeceptorie directis, iux­ta earumdem continentiam , vna cum Nicolao filio Thyburtii, de Hener, homme vestrae Serenitatis, inter alios homines vestros in dictis literis vestris an­nualibus conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet fratrem Andream consocium no­strum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro teslimonio fide dignum duxissemus desti­nandum; Qui demum exinde ad nos reuersi, nobis vniformiter retulerunt, quod praedictus homo ve­strae Serenitatis simul cum praedicto nostro testimo­nio praesente, in festo B. Nicolai Confessoris, pro-

Next

/
Thumbnails
Contents