Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
moenitale pacis ad vniuersos hostiles impetus et inimicorum incursus in eadem tuti possint et sani valeant residere; dccernentes, et edicto regio perpetue statuentes, quod annotata ciuitas nostra Cibiniensis, ipsiusque ciues et habitatores, nunc et deinceps, et antea, omnibus Juribus, consuetudinibus, gratiis emolumentis, libertatibus, commod.itatibus, exemptionibus, honoribus, priuilegiis, Judiciis, et generaliter vniuersis et singulis conditionibus, quibus Ciuitas nostra Cassouiensis et habitatores eiusdem vtuntur, reguntur et gubernantur, et gaudent, quibusuis etiam — seu distinctis vocabulis .expimantur, ad plenum, sine diminucione qualicunque, fruantur, gaudcant, et potiantur, saiuis limitationibus inferiiis declaratis, et libertatibus per nos eidem nostrae Ciuitati Cibiniensi, ipsiusque Ciuibus, hospilibus, et incolis, in speciali superadditis, coucessis atque gratiosius elargitis. Primo siquidem facimus et ex deliberatione matura ordinamus, quod saepefati Ciues, hospites, habitatores et incolae ac tota Communitas, seu Yniuersitas Ciuitatis Cibiniensis in.signum suae subiectionis ac dominii nostri naturalis , ipsorum ex parte nobis et successoribus nostris, Regibus Hungariae dumtaxat immediate debitae, quadraginta quinque florenos puri auri vel eorum valoris, in die Circumcisionis Dompro munere et encenio strenarum, et consiliorum centum septuaginta florenos puri auri in festo Beati Georgii Martyris, annis singulis, perpetuis futuris temporibus, nobis et Camerae nostrae Regiae, absque aliquali prorogatione — — — — quam denique Janitorum nostrorum eodem die Strenarum non plus, nisi sexflorenos, cum praedictis muneribus et encoeniis nostris annualim, et perpetuo da29 *