Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
sariis accederent, et proficiscerentur, tunc per nonnullos ex vobis in personis iudicarentur, in rebusq. et bonis eorum prohiberentur, et are^tarentur, indesinenter, vnde cum libertate privilegiata dicti claustri beate Virginis Marie requirente possessiones et Jobbagiones ipsius claustri a vestro et cuiuslibet vestrum Judicio sint exempti, fidelitati igitur vestre fn missimo damus regio sub edicto, nos non volentes, quatenus Jobagiones prenotati claustri et per consequens dictarum dominarum Sanctimonialium in eodem domino iugiter famulantium in quibuslibet earum possessionibus commorantes, in terminis possessionibus et habitationibus, ac vestri medio in nullis causis et causarum articulis iudicare, vel vestro adstare iudicatui compellere, nec res et bona eorumdem arestare et prohibere irrequisita priusiustitia audeatis, sign. vero pro debitis etoffensis aliorum. Quod si qui ex vobis quicquam actionis vel questionis adversus dictos Jobagiones habent, vel habuerint. Id in presentia officialium dictarum religiosarum dominarum legitime persequantur, qui si in reddenda cuipiam iustitia tepidi fuerint, vel remissi, exhinc non iidem Jobagiones eorum contra quos agitur; sed iidem officiales earumdem in nostram presentiam per querulanles legitime euocentur, ex parte quorum nos vniuersis iuris et iustitie exhibebimus complementum cuilibet querulanti Juris ordine exposcente datum Bude in die cinerum anno domini Millessimo quadringentesimo quinto." L. S. in medio cerae rubrae impressi. E membrana originali, formae patenti6.