Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Varasdinensi existentis — limpide explicantium, transumtiue et confirmatiue in se habentium; supplicans exinde Claritati nostrae humiliter et deuote, Vt easdem nostras priuilegiales litteras gratas, ratas et acceptas habendo, nostrisque litteris priuilegialibus, sub praefato nostro maiori sigillo emanatis, verbaliter inseri et conscribi faciendo, pro ipso ipsiusque heredibus innouantes perpetuo valituras dignaremur confirmare. — — Nos igitur deuotis ipsius D. Ilermanni Comitis supplicationibus, nostrae per ipsum subiectiue porrectis et oblatis maiestati, regia benignitate exauditis et clementer admissis, praescriptas litteras nostras priuilegiales — quoad omnes earum continentias, articulos et clausulas, acceptamus, approbamus, et ratificamus; eas nihilominus, exigentibus eiusdem D. Hermanni Comitis fidelitatibus — praecipue autem liis in proximo elapsis, et diuina annuente clementia, iam sedatis regni nostri disturbii et motionum temporibus, quibus nonnulli praelati, barones, magnates et proceres ipsius regni nostri, ingrati et immemores beneficiorum, a Celsitudine nostra largiflue perceptorum spiritu proteruiae seducti, a sinu nostrae clementiae se auertentes, nos gubernaculis praefati regni nostri destituere, aliumque eis in regem eligendo, in hoc regnum nostrum introducere machinabantur, multimode, fideliterque et constanter exhibitis et impensis, simul cum donatione legitimaque statutione praefatae ciuitatis nostrae, Varasd nuncupatae, ac vtilitatum, iurisdictionum eiusdem vniuersarum, nec non tributi ac nauli seu portus, ibidem existentium et exigi solitorum, in praemissarum nostrarum patentium et praelibati Capituli ecclesiae Zagrabiensis clausarum litterarum tenonbus — clare expres-