Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
/ cis et concordiae vnionem, interueniente etiam ordinatione et amicabili compositione proborum virorum, obtenta prius ad hoc licentia nostra iudiciaria taliter inter se concordassent, et concordarunt coram nobis, quod iidem — et — suis et eorumdem familiarium suorum personis, pro omnimoda expeditione praemissi violenti facti et mutilatione digiti ipsius Sacerdotis dare et soluere eidem Domino P. Sacerdoti coram nobis duodecim marcas Grossorum computi — partim in prompta pecunia, partim in aestimatione condigna, exclusa tamen armornm , equorum, clenodiorum, aridorum, et vestium sarticarum aestimatione, in terminis infra scriptis, coram nobis, videlicet quatuor marcas in octauis — Item quatuor marcas in octauis, — residuas vero quatuor marcas in octauis subsequentibus, coram nobis, semper duplum incursuri, si iidem coniunctim vel diuisim, aliquem dictorum trium terminorum obmitterent in soluendo; ad quod se faciendum praedicti — et — spontanea coram nobis obligarunt votuntate. Ordinatum etiam extitit per partes supra dictas, quod praelibati — et — in die ipsius primariae solutionis quinquaginta se Nobilibus, et specialiter cum dictis famulis eorum, annotatum P. Sacerdotem in domo et coram nobis , resolutis cingulis et discalceatis pedibus suis tamquam, rei , supplicare teneantur; qua quidem supplicatione peracta saepedicti — et — cum eisdem famulis suis ad eundem Dominum nostrum Episcopum, sic resolutis cingulis et discalceatis pedibus accedere, et munus absolutionis, iuxta formam Ecclesiae humiliter et deuote ab eodem impetrare debeant et tcneantur etc. Datum. Ibitl. p. 97 — 98.