Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
per nos requisitus et literis vice archidiaconi sui inquisitoriis, et testibus liumauis comprobare se velle asserebat: ideo nos cum Assessoribus nostris in iudicio nostro nobiscum assidentibus admisimus, iudicantes isto modo : Quod annotatus Paul. Sacerdos Actor praemissam suam propositionem aduersus eosdem filios — patronos suos cum testibus, quibus euidentius poterit et solempnius, et quos ipse iuxta formam nostram iudiciariam citando adduceret, vel quomodolibet aliter adducere poterit, in quindenis — festi — iam futuri teneatur coram nobis comprobare. Et quia annotatus — filius — procurator memoratorum Nobilium dictum P. Sacerdotem coram nobis ausu temerario verbis deturpauit, ob hoc nos eundem procuratorem in vero iudicio regali decreuimus fore conuiclum , committentes exnunc iudiciaria nostra autorilate, vt idem — procurator pro eodem dicto Domino suo in die ipsius testimonialis productionis coram nobis deponere teneatur iudicium regale dictuin, dupplum incursurus, si ipsum terminum obmitteret in soluendo, seu deponendo. Datum etc. Form. Styli Sol. p. 91-2. luxta quam partem notandum est: quod in eausis percussionis clericoruin, vel matrimonialibus, vel excommunicationis , Judex partis non permittit ad conCordiam tamdiu, quousque finuliter ipse cognoscat, et ad sententiam diffinitiuam procedat in causis supra dictis. ln aliisautem causis semper et vbiqueJudex parteslibenter permittit ad concordiam, duntaxat eaedem partes vel altera, quae culpabilis est, iuxta extensionem causae suae Iudicem suum debeant placare. 1. c. p. 92-3.