Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

Philippi et Jacobi Apostolorum, Anno Dom. M-o cccc. quarto. Originales in Bibliotlieca Episcopatus Quinque Eccl. Eodem anno in Lipscbe Zoliensi, Subbatbo proximo ante festutn B. Martini Confessoris concessit Ponikensibus, vt eadeni inposterum libert. fruerentur, qua gaudebant ciues, ho­spites et populi de Korpona. Apud Belium Not. Hung. Toino. II. p.*457. CXXXIV. Jdern Sigismundus liberum ac consuetum Judicis ac Juratorum de Eperjes Judicium pcr Castellanos de Saros et omnes alios im­pediri vetat. A. 1404. Nos Sigismundus, Dei gratia Hungariae, Dal. Croatiae, etc. Rex Marchioque Brandenburgensis et S. R. I. Generalis Vicarius, et regni Bohemiae Gu­bernator. Memoriae commendamus per praesentes, quod pro parte fidelium nostrorum Judicis et Jura­torum Ciuium de Eperjes percipientes, quomodo in factis et causis in medio ipsorum rite , legitimeque iudicatis, et in decidendis per Castellanos nostros de Saros , et nonnullos alios eiisdem Judici et Ciui­bus plurima impedimenta, et derogamina irrogaren­tur et inferrentur. Nosque talia , quae in detrimen­tum eiusdem nostrae ciuitatis et incolarum ipsius, et consequenter in dampnum Maiestatis nostrae, ver­gere dinoscuntur, nullatenus pati nec tolerare vo­lentes, sed potius ipsos Judicem, Juratosque Ciues nostros, quorum fidelitas et fidelia seruicia ipsos maioribus gratiis commendant, in Juribus et liber­talibus, signanter Judicium ipsorum concernentibus.

Next

/
Thumbnails
Contents