Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

do, introducat praefatos Ladislaum. nec non Bar­tholomaeuin, Emericum, et Ladislaum, filios Eius­dem, in dominium earumdem, statuatque eas­dem eisdem simul cum vniuersis pertinentiis earum­dem praemisso nouae nostrae donationis titulo per­petuo possidendas, saluo Jure alieno, contradidtio­ne vero praefalorum nostrorum infidelium non ob­stante. Contradictores tamen alios, siqui fuerint, ci­tet ipsos contra annotatos Ladislaum, Bartholomae­um, Emericum, et Ladislaum, filios ipsius Ladis­lai, nostram in praesentiam ad terminum competen­tem , rationem contradictionis eorum reddituros, et post haec ipsarum possessionariarum Introductionis et Statutionis seriem cum nominibus Contradictorum et citatornm, si qui fuerint, cum termino assigna­to nobis fideliter rescribalis. Datum Posonii feria quinta proxima post Dominicam Misericordiae Do­mini. Anno eiusdem MCCCCIY-o. E priuilegiali transumto Sigismuncli anno 1406. emanato. cxxx. Sigismundus Rex Hungariae decretum suum secundum edit, quod in Corpore Juris est tertium. Anno 1404. Sigismundus, Dei gracia, Hung. Dalm. Croat. Eara. Serui. Gal. Lodom. Cuman. Bulgarieque Rex Marchio Brandenburgen. S. R. Imperii Archicame­rarius, Bohemie et Lucemburgi heres. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, sa­lutem in eo, qui dat Principibus feliciter gubernare, et victoriose triumphare. Inter ceteras animi nostri solicitudines vna est nobis cura praecipua, vt quo­ties grauioribus ab agendis sumus expediti, ad ea

Next

/
Thumbnails
Contents