Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

> # LXVIII. Stephanus Episcopus Transiluaniensis Rectoratum Altaris S. Crucis dotat. A. 1402. Stephanus Dei et apostolice Sedis gracia Episc. Transiluanen. Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Paterne benignitatis mansuetudo tunc stateram sui officii recto tramite dinoscitur gubernare, cum ecclesiasticorum sibi subditorum commodis et vtilitatibus moderata disposicione so­licite studet inuigilare tunc enim ministri altaris do­minici dulcia concinunt drugmatum (dramatum.) car­mina, et diuine Trinitatis essencie pacificas pro pec­caminibus populorum conferunt hostias, cum eorum status per prefati presidentis prouidenciam pio mo­deramine confouetur. Proinde ad vniuersorum no­titiam harum serie uolumus peruerire, quod nos ob spem et deuotionem, quam in viuifica cruce Salua­toris nostri specialiter gerimus, Volentes et ex ani­mo desiderantes Altare ad honorem et Laudem eius­dem Sancte Crucis in gremio ecclesie nostre chathe­dralis fundatum in suo statu decorare, et aliquantis per subseruare , vt eo magis et feruentius rector eiusdem pro tempore constitutus, in ecclesia nostra Deo iugiter possit famulari, et Deum suis precibus placare, quamdam vineam nostram inter metas ci­uitatis nostre Albensis in monte E le vm al, ex parte meridiei, inter vineam cuiusdam Benedi­cti, carnalis, contigue adiacentem, per iudicem condam honorabilis uiri Domini Leonis Archidiaco­ni Albensis et Canonici Ecclesie nostre antedicte, pie memorie, ad manus nostras legitime et ex cau­sis rationalibus deuolutam, eidem altari Sancti Cru-

Next

/
Thumbnails
Contents