Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
dictum, libertates, iura, etgratias, donationes, et consuetudines a nobis antiquitus et de moderno habitas sibi ipsis dare postulassent, et pro hys et ceteris gratiis inferius declarandis, praefati D. nostii regis vexilia imponere eorum ciuitali, ac homagium et iuramentum fidelitatis obseruandae. Nos itaque iustis pelitionibus eorumdem in persona D: noslri regis annuentes primo et principaliter iuramus ad Sancta Dei Euangelia super crucem, vna cum dominabus et contoralibus nostris et nobilibus et proceribus annuentibus nostris, ipsos ciues in eorum iuribus, et libertatibus , gratiis, donationibus et consuetudinibus conseruare, et defendere , specialiter tempore olim Serenissimi Principis et D. Ludouici, felicis recordationis Regis Hungariae, atque III. Regis D. Sigismundi, Regis Hungariae, qualitercunque hactenus possessa approbamus, quae priuilegia ohtinuerant, grata et rata habebimus inconcusse, et omnia eetera, qualitercunque per dictos nobiies et alterius status homines in districtu Tragur. vel e\tra districtum quomodocunque possiderent, liberam et securam tenendi, habendi, perpetuo haberent facultatem. Et insuper hanc gratiam conferimus, quod nullus Vlachus in territorio et in districtu dictae Ciuitatis manere, neque pascuari possit sub poena du€atorum 200. auri applic. centum Domino Vlachorum, et totidem Communi Tragur. Ciuitatis. Et insuper promittimus, et praesentium testimonio praefatam Ciuitatem assecuramus, quod in nullo, nec in aliquibus suprascriptis excedemus contra ipsos Trag. sed in omnibus praescriplis, infrascriptis, firma et rata manebunt, sub vinculo iuramenti nostri praedicti, sed eosdem ciues Tragurien. contra quoslibet