Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Item debemus habere omni die Lunae duas candelas ad Missam animarum tanquam feriam: et haec est absoluta voluntas fratrum. Item si frater aduersuS fratrem negotium haberet, et controuersiam, nullus alterum in iudicium vocet, nisi prius id prius fratribus significet, et super eo illi iudicent; quod tres consuluerint, id suscipiat in satisfactionem suorum peccatorum. Item si frater uel soror moriatur, omnes fratres et sorores conuocentur, et omnes intersint vigiliis et Missae de requiem, ac omnes nostrae candelae accendantur, et debent magna cura et oratione defuncti memoriam facere. Si qui autem negligerent, ex illis, qui domi sunt, debent illi dare X. denarios, quinque nimirum pro vigiliis, et quinque pro Missa. Item conuenit inter nos, quod XIV. diebus ante festum Corporis Christi omnes de necessitatibus nostris consilium ineamus, et si quando nos Senior conuocauerit, qui tempore statuto non venerit. dum fratres simul fuerint, iste debet dare V. Denarios. Item ita ordinauimus, vt qui confraternitatis pecuniam anno vno tenuerit, euoluto anno deponat, et rationes reddat; et altero anno pecunia debet alteri dari, ita vt nullus pecuniam vltra annum habeat. Item nemo petat pecuniam confraternitatis sibi concredi. Item qui ad nos venit, nisi ipso anno XIV. diebus ante festum corporis Christi deponat, neque adscribatur, sed permilatur in pace talis, qualis fuerat, ante quam annos accederet Item si frater, vel soror alibi moreretur, et fratres intellexerint, fiant nihilominus pro ipso exequiae cum vigiliis et Missa de requiem, quasi domi obiisset. ltem statuimus, vt quae in confaternitate contingunt, secreta permaneant, neque verbo seu facto propalentur, sicut in senatu fieri so-