Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

ipsius Capitaneo ad hoe per eum deputato, dare pro­misit sine dolo, cui etiam Domino Vladislao ad fe­stum Sancti Georgii proxime uenturum, omnes Vasallos, Feudales, Homagiales, Terrigenas, Nobi­les et ciues ciuitatum eiusdem terrae Nouae Marchi­ae ad praestandum homagium super fidelitate tenen­da perse uel per alium, adducere se astrinxit. Ipse autem Dominus Vladislaus, Rex Poloniae pro hac uice quatuor millia marcarum ad rationem eorumdem decem millium assignauit, numerata iam de facto. In quibus idem Dominus Stiborius ipsum et regnum ipsius certum reddere cupiens, ipsius celsitudini pu­ra fide et inuiolabili sponsione, vna Nobiscum pro­misit: quod si aliquo casu seu euentu interuenien­te, vt pote si Domino Sigismundo Regi Hungarae, aut eidem Domino Stiborio mors, aut captiuitas, quod Deusauferat, acciderit, ita quod possessio­nem eiusdem terraeNouae Marchiae ad Jempus prae­scriptum, uidelicet duabus septimanis post festum Paschae, eidem Domino Vladislao et eius regno da­re differret, aut non posset; extunc nos manu con­uenta, et in solidum praedicta quatuor millia mar­carum eidem Domino V ladislao Regi Poloniae in Cracouia, duabus septimanis post festum Paschae proximum, promittimus restituere et reponere sine dolo. Ipse autem DorninusSliborius omnia bona hae­reditaria et possessiones tam proprias, quam etiam fratris et filiastrorum suorum, quae in regno Polo­niae obtinet, eidem Domino Vladislao Poloniae re­gi et reg. ipsius, sine omni conlradictione ac sine spe restitutionis debet perpetuo resignare. Nos autem, si praedicta quatuor millia marcarum numeri Polo­nicalis latorum grossorum, ad tempus praedictum ei­dem Domino Wladislao restituere et reponere ne-

Next

/
Thumbnails
Contents