Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

XL. Confirmationales praeced. Donationalium eisdem Regis de Anno 1402. Nos Sigismundus Dei Gratia Rex Ilungariae T Dalmatiae, Croatiae, ete. Sacri Romani Imperii Yicarius Generalis, et Regni Bohemiae Gubernator, memoriae commendantes notumfacimus tenore prae­sentium, quibus expedit vniuersis. Quod ueniens in praesentiam Xostri Culminis Prouidus et Circum­spectus Yir Jacobus Bonauentura de Salto Ciuis No­strae Ciuitalis Posoniensis, ac famiiiaris Noster fi­delis dilectus, obtulit Nobis certas litteras per Nos eidem concessas sub dato vltimae diei Anni Domini Millesimi quadringentelimi primi Sigilli Nostii, qLio in nouitate tunc vsi fuimus, apensioi^e munitas, non abolitas, non cancellatas, nec iu aliqua sui parte SLispicione carentes, petens, instauter, quate­nus propter quandam alterationem Sigilli Nostri, quo iam utimur, easdem Litteras et Donationem conten­tam in eis de uerbo ad uerbum, etiam cum supple­mento eorum, quae circa huuisinodi opportuna ui­derentur, reformare et renouare gratiosius dignare­mur, quarum quidem Litterarum tenor fuerat per omnia in haec uerba: Sigismundus Dei Gratia Rex Hungariae , Dal­matiae , Croatiae etc ac Marchio Brandemburgen­sis etc. Nos itaque congruis et rationabilibus eius­dem Jacobi petitionibus inclinati, uolentes, vt dig­num est, meritorum suorum habundantiam ea, qua decet, beneuolentia compensare, quatenus hoc exemplo ad seruiendum fideliter aliorum inuitentur animi, cum aspexerint, benemeritos praerogatiuis

Next

/
Thumbnails
Contents