Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

singulas pro nobis et pro se ipsis tali ordine uale­ant recipere, auferre , et confiscare, vt scilicet no­bis duae partes cedere, et conseruari debeant, ipsis ciuitatibus parte tertia reraanente. Insuper annuimus, et de speciali benignitate regia concedimus, vt mer­catores quicunquc depositis in Posonio rebus suis mercimonialib. cum uacuis curribus ad ipsamCiuita­tem nostram Soproniensem, proficiscendi, ibique vina incolarum eiusdem Ciuitatis nostrae emendi, et ad loca, quae maluerint deducendi, omnimodam et liberam habeant facultatem. Praemissa autem omnia mandamus et uolumus, in foris et locis publicis, vbique palam facere proclamari. Datum in Zakol­cha, Dominica die in festo Sancti Vicentii Martyris Anno Domini Millesimo quadrmgentesimo secun­do." L. S. » E collectione Sp. D. Joannis Czelc. E Iiteris his authentice liquet, sub vexillo Ladislai Neapolitani inter seditiosos, ac fideles in Comitatu Soproniensi fuisse depugnatumj ast dictus Ladisiaus pugnae haud interfuit, anno priinum se­quenti Jadrain appellens mcnse Maio. XXXVIII. Priuilegium Sigismundi Regis die 22. Januarii 1402. Ciuitati Poso­niensi super depositione Mercium vulgariter Niederlag elar­gitum• C-o propria Domini Regis. Nos Sigismundus Dei Gratia Rex Hungariae, Dalmatlae, Croatiae etc. ac Marchio Brandenburgen­sis etc. memoriae commendamus per praesentes: Quod cum inter caetera nobis etSacrae Coronae vti­lia hoc reputemus necessarium, nostrorum scilicet commodis intendere Subditorum, illorum tamen

Next

/
Thumbnails
Contents