Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Saath appellatis, cum omnibus ipsarum pertinentiis, terris scilicet cultis et incultis, siluis , nemoribus, pratis, pascuis, \ineis, montibus, uallibus, paludibus, arundinetis, fenetis, virgultis, molendinis, piscinis, aquis, aquarumque decursibus, et genera liter cunctis ipsarum prouentibus et vtilitatibus, quibus hactenus eedem possessionesNagyda, Komarach, Schesta, Checli, Makranch et Bodoiow vocate, per nos, aut quoscunque alios ex nostra annuencia possesse fuissent atque tente,sub eisdem veris metis et antiquis de Dominorum Prelatorum et Baronum nostrorum consiiio, noue nostre donacionis titulo ac omni eo iure, quo nostre incumbunt collacioni, de raanibus nostris regiis eidem Petro de Peren, et per eum Symoni et Joanni, filiis suis, ipsorumque haeredibus et posteritat bus dedimus, donauimus, et contulimus; jmmo damus, donamus, et conferimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenend. possidend. pariter et habend. harum nostrarum testimonio literarum. Saluo tamen iure alieno. Praesentes eliam dum nobis in speeie fuerint reportate, in formam nostri priuilegii redigi faciemus. Datum in Sakolcha in festo Beatorum Fabiani et Sebastiani Martj rnm A. D. M-o quadfingentesimo secundo." Ex originali eiusdem Sigismundi transumto anno 1405- emanato, in Areliiuo Familiae BB. de Peren existente. XXXVI. Idem Sigismundus in bonis ccimbiatis Petrum de Peren. per Conuenturn de Jaszolv statui iubet. A. 1402. Sigismundus Dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croaeie etc Marchioque Brandeuburg, etc. Fi-