Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
ralibus aut synodalibus, conciliis eisdem Fralribus et personis eommuniter vel diuisim concessis, per quae praesentibus non expressa, uel totaliter non inserta, elfectus earum impediri ualeat quomodolibet uel differri, et de quibus quorumcunque totis tenoribus.habenda sit in nostiis literis mentio specialis, seu si dictis Fratribus et personis quibusuis aliis communiter uel diuisim a sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, uel excommunicari non possint, per literas apostolicas non facientes plenarn et expressam , ac de uerbo ad uerbum de indulto lmiusmodi mentionem. Datum Romae apud Sanctum Petrum Seplimo Idus Martii, Pontiiicatus nostri anno tertio decimo. < c Aputl Car. Wagner Analeetor. Scepus 1. III. p. 169. sequ. Exitus causae fuit, quem aequitas postulabat: Cruciferis male parta statione decedentibus, lucus Ereniitis S. Augustini, non imprudente Pai'ocbo , atque non inuitis oppidanis, cessus fuit. Contulit baec praeuaricatio etiam ad id, vt Ordinibus religiosis concessae libertates, indulgentiae etc. a Bonifacio Papa reuisae, coarctatae, aut simpliciter etiam reuocatae sint. XXX. Donifacius IX. PP. Ecclesiae Fratrum Minorum Ordinis S. Fran~ cisci Qq. ecclesien, easdem , quas Ecclesiae B. M. V. de Portiuncula, indulgentias concedit. A. 1402. Bonifacius Episcopus Seruus Seruorum Dei Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, vt sibi a suis fidelibus digne et laudabiliter seruiatur, de abundantia sue pietatis, que merita suplicum excedit et uota, bene seruientibus sibi multo maiora retribuat, quam