Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
\xvjr. Bonifacius IX. P. P. quasclam concessiones a se ante hac siue per obreptionem, siue importunitatem extortas abrogat. A 1102. Ex actis Processus in causa praetensae exemptionis Abbaium quondam Ord. S. Ben. a jurisdictione Archi Episcopi Pragensis edit. Pragensis 1759. pag. 205. Bonifacius Episcopus SeruusSeruorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam : Intenta Salutis operibus Apostolicae sedis circumspecta benignitas, mdulta sibi desuper plenitudine potestatis, sicut in Deo conspicit expedire, prouidens : interdum aliqua per importunam petentinm instantiam, quaedam autem per suljreptionis malitiam, vel fraudem, seu quemuis modum illicitum impetrata statuit vel indidget: demum vero in ejus notitiam iis deductis, utii.tate publ.ca suadente, eareformat, in meJius pro salutari subd torum regimine prout ad regimen publicum et tranquillum Jiujusmodi subditorum per Apostolicae prouisionis remedia salubrius nouerit conuenire. Hodie siquidem, uidelicet vndecimo Kalendas Januarii Pontificatus nostri Anno quarto decimo, praemissis ac ex certis aliis rationabilibus causis animum nostrum mouentibus, ex certa scientia, Apostolica authoritate, praesentium tenore uolumus, statuimus, et ordinamus, et mandamus omnia, et singula infrascripta: Tn primis: quodsi deinceps reperianlur aliquae litterae Apostolicae Bulla nostra bullatae habentes Datam post dictam undecimo Kalendas Januarii Anni praesentis, gratiam, uel iustitiam concernentes sub quauis forma uel expressione uerborum conceptae per Cancellariam nostram, et quae non habeant signa consveta Cancellariae; tales litterae re-