Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

nos recolimus transmisisse, sed etiam cursores ali­quos, qui omnino et a longo tempore minime re­dierunt. Cum igitur ex debito suscepti regiminis,' quo dispositione divina eura de nobis est impo­sita eius humeris regiis, satisque iam spe illusi crinis regiae affliximus animas nostras, satis ac longo tempore praestolati sumus adventum eius, ut cito veniret et solveret vniversos captivitatis nostrae et iam deficientibus viribus sustinere vlte­rius longo tempore non valemus. Praemissis ex­positis petatis humiliter ac viriliter, vt nobis suc­currat celeriter, ne pereamus. Quod si propter aliquas ne fors occupationes aut impedimenta ma­gis ardua nos liberare non poterit, tunc petalis ab eo et regni proceribus saltem maioribus, litte­ras eorum patentes, vt absque infidelitatis nola, liceat nobis providere de statu nostro, quomodo-, cunque poterimus, ne super eorum animas perea­mus, et pro habendo dictas literas procuretis in­stanter. Si vero dictas literas obtinere nullatenus valebitis, tunc publice coram ipsa Maiestate regia et regni proceribus, imo vbicunque videritis con­venire, protestamini viva voce, quod si quid fe­cerimws pro saiule nostra, quod eis forsitan non placeret, non imputetur nobis, quia inviti facie­mus pariterque coacti et omni spe desperati salu­tis. Si vero promiserit liberationem, tunc dicatis, quia ipsam et succursum suum nos exspectare of­ferimus adhuc per totum mensem Julium et non vltra; quia pressi tot ruinis, lotque naufragiis, sustinere vlterius non valemus. Et haec faciatis publice fieri manifestum. Procurabitis cum Do­mino Petro Subcancellario regio habere ab eo lit­teras regales sibi commissas, ad pelitionein no­strorum Ambas. emanandas, pro parte regia ad

Next

/
Thumbnails
Contents