Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
perceperant tumultom , ac caedes Tragurii concitatas. Ibid. p. 335. LXX-VI. Spcilatini per novum nuncium, calamitatibus suis graphice propositis, succursum regium urgent. A. I3tf8. Anno MCCCLXXXYJII. die X. Junii. Judices Cons. communit. Spalat. venerab. viro, fratri Nicolao de Spaleto , Ordinis Minorum, Lectori Conuentus Spalet. salutem prosperam et fel. Confisi de prudentia et benevolentia vestra, hariim serie vobis committimus, vt ad praesentiam Serenissimorum DD. nostrorum D. Sigism. D. G. Vng. etc. et Dom. Mariae, eius consortis, debeatis vos transferre et eisdem cum omni liumilitate et reverentia debita, flexis genibus inclinare^ tanquam suis Dominis naturalibus, recommendareque cives et civilatem hanc ad omnia debitae obsequia fide • litatis. Praeterea exponere debeatis eisdem et cuilibeteoi um, quomodo ab tribus annis circa Domini regis Bosnae ense ferimur , annis vero VIII. fratris Joliannis de Palisna cruciferi oppressionibus, qui olim quidem divisim , a die vero Februarii XVIII. vnitis viribus nos premunt, destruunt, feriunt, conculcant solum ob suum et sacri diadematis Vngariae tuendum lionorem. Nam Banatus Bosne et castrum Clysse pleni sunt nostris vinculatis , funeribus , spoliis et bonis datis pro redemptionibus captivorum. Quidquid possidemus est invasum, destructum et crematum, usque ad ipsa moenia civit. et quod audire quidem horrendum est, ne dum immisericorditer torquentur captivi, fame cruciantur et siti, imo etinm membris truncantur, ad mortem. Et quod omnino non habent, in tormento extorquente pro sua redemptione promittunt, cadavera nostra humata lupis traduntur, et canibus devoranda. Sata quoque