Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

nos passas ob fidelitatem suae coronae seruandam, quam cum grauitatibus maximis seruauimns, et seruare intendimus vsque ad mortem. Narrabitis damna nobis illata in campo nostro per regem Bos­ne, Priorem Auranae, clissien. et alios circumvici­nos Sue Mai. emulos, mortem et capliuitatem no­strorum, eorumque redemtiones, feminarum no­strarum turpes et inhonestos tractatus, fructuum et reddituum nostrorum binam deuastationem, et perditionem molendinorum, destructionem vitium et arborum , campi prostrationem et incisionem et alia multa , de quibus estis plene informati. Que grauia fuissent et essent ne dum Spalat., sed po­tentiori ciuitati partium istarum; et quantumcun­que grauia fuerint, et sint in eadem constanter perseuerare disposuimus; et vt hec et alia futura illariter toJIerare valeamus et possimus animo, sup­plicamus, dignetur M. Y. noliis subuenire de ali­quibus corone vestre, et nobis vtilibus satis, cum ad sustentationem vitae nostrae, quae nobis a ter­ra surrepta est pro magna parte, quia B.ex Bosne et Clissani magno tempore ex toto nos tenuerunt obsessos et nunc tenent pro magna parte , cum aliquis nostrorum hominum non audeat, neque possit ire infra terram et sic durior, imo durissi­ma est vita nostra; dabunt et hec nobis pacem et concordiam cum vicinis nostris , cum quibus su­mus in differentia et discordia, et quod deterius est, sepius non exspectato iudicio nos predantur et damnificant, et nunquam sine damno nostro transire possumus, et immerito. In qua pace et quiete viuentes Deo et M. V. continuis horis re­gratiari non cessabimus ; et his peractis procura­bitis, quod priuileg. libertatum, praerog. et im­munit. nostrarum dudum nobis concessaruin per

Next

/
Thumbnails
Contents