Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
mus Martini, et Nicola Jacobi, qui eligere debeant tres nobiles, qui auctoritatem habeant belli et pacis, fortificandi Ciuit. mittendi Ambas. per Dalm. Croat. et Bosnam , et omnia alia per totum mensem Aprilis. Die XIII. Aprilis: Mittantur Ambass. ad regem Bosne ad audiendum quid velit, nihil promittendo. Delle Memorie di Trau. p. 335. LXXIV. Spalatinorum erga Maiestates regias Jides , vota per nuncios ablegatos, cum aduersitatibus temporum declarata. Anno 1388. In Christi nomine Amen. Nos Joh. de Pizinacolis de Ancona Capit. Judices et Cons. Ciuit. Spal. vobis viris nob. Mattheo Chrystophori, et Nicole Srichie, Ambass. nostris salutem et sincere dilectionis affectum. Harum serie committimus vobis, quod parte nostra ire debeatis ad Serenissimum et Illustrissimum Principem D. N. Sigismundum Vng. Dal. Cro. Regem inclitum et ad Ser. D. N. D. Mariam, regnorum eorumdem Reginam inclitam, et eisdem et vtriq. eorum cum omni reuerentia inclinabitis. Sicut honori regio et nostro cognoscetis conuenire, de sua coronatione, liberatione, regimine, et suis felicibus successibus congaudentes. Nos consilium nostrum, ciues ciuit. et incolas ciuit. regie Spalat. sue Mai. fidelissimos, et quos in regiis aduersitatibus contra tot nobis aduersa comprobauit constans et vera fides, vt notorium est, recommendabitis eisdem, sicut discretioni vestre videbitur, convenire, et si vobis videbitur, aduersa distinguere. Note et Ciuitatem excusabitis, si ante ad eorum Majest. non misimus Amb. quia non potuimus, tum propter viarum discrimina, tum propter guerram nobis factam, et