Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

strum naturalem D. nostrum precipuum, et eidem cum omni liumilitate inclinabitis, et nos et ciuita­tem nostram commendabitis modo et forma, qui­bus cognouerit conuenire Discrelio vestra. Si di­cta Maiestas vestra ordinauit et misit suum poten­tem exercitum damna nobis illaturum in campo nostro, quod cum eius deuota reuerentia locum non liabet, cum dispositi simul et semper fueri­mus exequi mandata cuncta culminis vestri; d u m­modo non notemur nota infidelitatis. — Ceterum, quid in hys et similibus igno­rantes accidentia, committimus vobis, quod dictis et expositis istis ad interrogata, responsa petita, et requisita respondere et dicere debeatis, prout vobis videbitur conuenire pro bono status nostri. Demum debeatis procurare solicite, quod pacem habeamus, et pro hjs omnibus concludere, face­re, operari ac promittere omnia , quae vtiJia et bona vobis videbuntur pro booo status nostri, Ca­stro Almissi semper reseruato pro Sereniss. Domi­na nostra regina naturali; promittentes vobis at­tenderc et inviolabiliter obseruare omnia , et sin­gula, quae concluseritis, fecerilis, operati fueritis, ac promiseritis in premissis. Scriptae Spaleli sub custodia sigilli nostri communis die I. Aug. Anno MCCCLXXXYII. Ujid. p. 332 — 3. Ex margine: Non habuit locom, quia non iuit. — Albertus de Vngb electus Prior Auranae ad Dalmatinos nuncium misit, oppugnatione arcis Au-> ranae ab exercitu Regis Bosniae submota, Spalntinis Sigismundi regis cum exercitu aduentum significauit. Cod. Dipl. tom. X. vol. I. p. 394—5.

Next

/
Thumbnails
Contents