Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

removere , medietatemque dictorum florenorum juxta continentias aliarum literarum nostrarum vobis loquentium publice exigere , aliam vero me­dietatem eorundeui predictis fldelibus Civibus no­stris Sibinicensibus, perdictos olaciios persoIvi,et administrari facere debeatis plene et integre, dis— simulatione et occasione quibusJibet .proculmotis et aliud sub optentu nostre gratie facere non au­suri in praemissis, ne iidem ulterius nobis con­querantur in hac parte* Insuper committimus vo­bis, ut nullus olachus per totam Bosilinam possit neque valeat stare, pascui facere, nec morari u llo tempore modo superius expresso; pro eo videli­cet, quod dicti Olachi in dicta Bosilina commo­rantes, non tantum Sibinicensibus sed etiam Ca­meris Salium nostrorum , ac navigantibus per ma­re inferunt gravamina non modica, atque dampna et spolia perpetrant incessanter, imo super omni­bus premissis, ex parte predictorum Olachoruui ipsis Sibinicensibus congruam impendatis satisfa­ctionem dictante juris aequitate. Et hoc idem in­jungimus aliis Banis et vice Banis ipsorum dicto­rum regnorum nostrorum Dalmatie et Croatie in futuvum constituendis, dantes eisdem similibus sub preceptis. Datum Feria Secunda proxima ante Festum B. Adalberti Martyris Anno Domini Mil­lesymo, trecentesimo LXXX tercio. praesentes autem post Lecturam reddi jubemus exhibenti. Datum ut supra." Infra Sigillum Cerae rubrae ad ipsam Pergamenam ab intus iinpressum legi pos­sunt haec: Belatio Comitis Nicolai de Zeech Ju­dicis Curiae Regiae ad Consequentiam nostrarum litterarum prius datarum. Collat. cura Origin. autograph. collectiouis Nic. Jankovich.

Next

/
Thumbnails
Contents