Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

tale et rectoratum altaris pertinentia in eum usum convertere, in quem sunt deuota, et deputata, Ipsique cives ius patronatus habere dicantur, fide­litati tuae harum serie firmiter committimus, et mandamus, quatenus acceptis praesentibus prae­scriptas terras arabiles et prata, caeteraque eo per­tinentia, memoratis civibus et ad manus eorundem dare et assignare, sine ulteriori dilatione debea­tis. Commisimus autem civibus ipsis firmissime, ut fructum etutiiitatem dictarum terrarum et alia­rum pertinentiarum, non in proprium commodum sed in usum rectoris, hospitalis et sacelii praefati ac pauperum, pro ratione proventuum, sustenta­tionem convertere debeant. Quod si ipsi fortasse facere negligerent, tibi et futuris praefectis com­mittimus, ut nos super ea re informare debeatis, secus non facturi. Praesentibus perJectis exhibenti restituendis. Datum Viennae XVI. die mensis Mar­tii Anno Domini MDLVI. In archivo civitatis. LIII. Regestrum anni 1655. Regestratio seu consignatio literarum et lite­rariorum Instrumentorum Inclyti regni Hungariae per infrascriptos Statuum et Ordinum Regni De­putatos , Reuerendissimos videlicet Dominos Be­nedictum Kisdy Agrien. Georgium Szecheny Wes­prim. Petrum Mariani Szeghnien. Ecclesiarum E­piscopos , Spbles item et Magnif. Dominos Fran­ciscum de ISadasd, Georgium Erdody, Ladislaum Rakoczy, Comites, nec non Admod. Rendos Do­minos Franciscum Barothy Poson., et.Joan. Szassy Nitrien. Capitulorum Ablegatos. Item Generosos ac Eggr. Dnos Magistrum Joannem Pinnicy, Per­sonalis Praesentiae Suae Maiesttis Prothonotari-

Next

/
Thumbnails
Contents