Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
turas confirmare dignaremur, Quarum quidem tenor is est: Nos Mathias, Dei gratia, Rex Hungariae, Dalmaliae, Croatiae, etc. Memoriae commendamus tenore praesentiam significantes, quibus « expedit, vniuersis: Quod pro parte et in personis religiosorum Fratrum Heremitarum Ordinis San-^ Cti Pauli primi Heremitae, cunctarum domorum, seu claustrorum, vbiuis existentium et sub iurisdictione sacrae dicti regni nostri Hungariae Coro~ nae situatorum exhibitae nobis sunt et praesentatae quaedam literae quondam Domini Ladislai, similiter regis Hungariae, praedecessoris nostri priuilegialiter confectae, secretoque sigillo suo, quo vti rex Hungariae vtebatur, in pendenti communitae, quibus mediantibus idem quondam Dominus Ladislaus Rex, certis annuentiis, et libertatibus, alias per quondam Serenissimum Principem, Dominum Si»ismundum Romanorum ac similiter o praescripti regni nostri Hungariae etc. regem, sub certis conditionibus clausujis et articulis, inferius in tenoribus earumdem Literarum latius contenlis, et expressatis, lilteris suis mediantibus, factis, suum regium consensum praebuisse dinoscitur, tenoris infrascripti: supplicatum itaque extititMaiestati nostrae, in personis eorumdem vniuersoruin Fratrum, Heremitarum humili precum Instantia, vt easdem Litteras praefati, quondamDomini Ladislai regis Hungariae ratas, gratas et acceptas habendo Litteris nostris similiter priuilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali, inseri et inscribi facere, ac praemissis annuentiis et Libertatibus per praenominatum quondam Dominum Sigismundum regem, modo praemisso dictis fratribus Heremitis factis, nostrum regium consensum praebere, nU