Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ria amplius eget. Itaque ut alias nostre diligentie pro ea re datas opcras missis nuper oratoribus nostris ad dietam circa preteritum festum beati Micliaelis Arcliangeli Frankfordie celebratam principes Alamanie, et alios quorum eo loci magnus conventus habitus est, aggressi fuimus pro obtinendo succursu contra gentem Turcorum quorum presumcio preteritarum quarundam victoriarum sed et nomen christianum quantum in ea eciam extingvendum putat. Quia autem jam novissime remearunt ad nos oratores nostri votivum ferentes responsum quod videlicet ipsi Alamanie et alii principes suprascripti dono in eam rem universaliter concordes more generalis passagii ad ver futurum seu principium estatis venture contra Turcos predictos magna et dictis nostris oratoribus expressa potencia nobis sucurrere et nobiscum concurrere firmiter promiserint, volentes tamen et a nostris oratoribus exigentes, ut quarto decimo die festi purificationis beate Marie virginis proxime affuturo apud Serenissimum principem dominum fridericum imperatorem Romanorum hujus scilicet negocy bonum promotorem ubi tunc oratores omnium principum pro hac re intererunt uterque Gubernator cum aliquibus aliis notabilibus de utroqueregno nostro constitui debeant cum plena informacione et mandato omnium vestrum, qui se mutuo cum ipsis oratoribus principum intelligere eisque de potencia et facultatibus signanter Regni nostri Hu ngarie expresso scilicet numero gentium que ab illinc ad hanc rem parari possunt, respondere ac de die et loco convencionis utriusque exercitus concordare possint absque alio discursu atque mora ut ergo salisfiat hujusmodi voluntati principum ac necessitati negocii et ut