Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
sub suis veris metis, et antiquis limitibus, quibus liueusque per Praedeeessores Nostros Reges, ac eorum Castellanos, tenta, eo possessa fuerunt, ad praenominatas septem sedes Saxonicales perpetuo, et irrevocabiliter anneximus, et iisdem septem Sedibus incorporavimus, imo annectimus, et incorporamus per praefatos Saxones nostros septem Sedium, praesentes , et futuros, praefata Castra, et Turrim, nec non Villas, et possessiones praenotatas, ipso Jure, et libertate, pro nobis, et Corona. nostra tenentibus, Gubernantibus, et possidentibus, sicut tenent, gubernant, possident, pro nostro , et Coronae nostrae usu, Civitates, oppida, et Villas, in terris dictarum septem Sedium existentes; salvis tamen Juribus alienis. Volentes, et decernentes, ut praefata turris , Castra, Villae, et possessiones, omnibus illis libertatibus, juribus, et Privilegiis, quibusCivitates, oppida, et Villae, dictarum Sedium septem, ab antiquo, usque impraesenliarum usi sunt, et gavisi, utantur, gaudeant et fruantur , ita tamen, et sub liac conditione, ut saepe nominati Saxones praescriptum Castrum Tolmats rurapere, et funditus evertere; Castrum autem Latorvar, et Turrim veres Torony, prout melius poterunt fortificare, et praefatam viam , muris, et fortaliciis, ita praecludere debeant, ut hostium insultus ad nocendum ipsi Patriae de facili non valeant subintrare. In cujus rei memoriam praesentes concessimus literas nostras Sigilli nostri, quo ut Rex Hungarice utimur, munimine roboratas. Datum Posony II. die festi Purificationis B. Virginis Anno Domini MCCCCLIII. Regni autem nostri Anno Decimo Tertio. Ladislaus llex m. pr.