Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

cunque locorum habitis acquisitis atque acquiren­dis iudicialiter et exlraiudicialiter, secundum quod ipsis melius placuerit, absque nostro et omni pro parte nostrorum impedimento et contradictione omni, sine dolo et fraude. In quorum euidenti­am ego do sepe memorato domino meo gratioso Romanorum regi presentes lileras sigillatas sigillo meo impendenti, et ad maiorem certitudinem ac testimonium premissorum egQ digna cum diligen­tia rogaui reuerendum in christo patrem et domi­num Dom. Dionysium Cardinalem Archiepisco­pum Strigoniensem ac generosos mihi dilectos amicos dominum Johannem de Hunyad guber­natorem praefati regni Hungarie , dominum JNi­colaum de Wylak Wayvodam partium Transilua­nie atque Matzo, quod ipsi sua sigilla presentibus literis appenderent ipsis et heredibus eorum dam­pno sine omni, sub quibus ego me cum sigillo meo obligo, omnia premissa rate et iirme inuio­labiliter obseruare, que presentibus sunt adscri­pta. Datum Posonii feria quarta proxima post festum omnium sanctorum anno domini millesi­mo quadringentesimo quinquagesimo." L. Sigillo­rum. Originales in eoilexn archiuo regestri nro 2655. JCXX/. Saluus cGnductub ambassiatorihus regni Ilungariae ad Summum Pontificem a Joanne Hunyad, subietis instructionibus, datus. 1452. Vniuersis et singulis principibus ecclesiasticis videlicet et secularibus ducibus marchionibus pre­latis, baronibus comitibus vicariis generalibus, no­bilibus militibus officialibus aduocatis ancianis po­testatibus presidibus, tricesimatoribus tributariis, theolonearys, boletarys, daciarys, iustitiariis iu-

Next

/
Thumbnails
Contents