Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
XXIX. Capitulum Strigon. de porticne possessionaria in Path Nicolao Posar etc. fraternaliter cessa, fassiona• les edit. Anno 1447. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis Memoriae Commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis! quod Nicolao Posar de Marczelhaza, et Petro de Zala, pro se ipsis personaliter, et idem Nicolaus pro Demetrio, Andrea, et Michaele Filiis, nec non Appolionia, et Anna filiabus suis, dictus vero Petrus de Zala pro Alberto filio, et EJisabetha fiiia similiter suis ex dicta Appollonia procreatis, omnibusque fralribus, etproximis, ac Consangvineis ipsorum, quos presens tangit negotium , super se assumens ab una; et Nicolao filii Petri de Path, ac Gallo filio Laurentii, et Joanne filio JNicoJai, de eadem pro se ipsis similiter personaliter, et idem Nicolaus pro Paulo fratre Carnali, ac Andrea filio, et Elisabetha filia, nec non Ladislao, filio Lucae patruelibus suis; praefatus vero Gallus pro Ioanne fratre Carnali , ac Stephano, et Jacobo filiis suis, dictus vero Ioannes pro Gregorio fratre suo Carnali, nec non omnibus aliis fratribus et proximis , ac Con— sanguineis ipsorum, quos praesens Corcernit negotium, onera et quelibet gravamina eorundem modo simili super se assumen., Partibus ex altera coram nobis constitutis, per eosdem Nicolaum Posar, et Petrum de Zala, nec non Nicolaum Gallum, et Ioannem nominibus, et in personis quibus supra , sponte , ac libere , concorditer et uno voto, parili consensu, nullo inter eos disceptante, confessum exstilit, et relatum hunc in modum ; Quod licet inter illos ratione , et pretextu Portionis Possessionariae condam Egidii Parvi de dicta PaLh, Fratris ipsorum Condivisionalis in ea10