Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

super eo omnes exaetiones iiwlde volgariter nun­cupate, cessare et a partibus ipsis et eorum sub­ditis exigi et recipi non debeant quovis modo r ca­strum vero et civitatem Jauriensem, nobis Augu­stino electo confirmato antescripto dictus dominus romanorum rex ad festum nativitatis sancti Joan­nis Baptistae proxime futurum assignare debeat, bomb^rdas tamen pulveres tela et alia que ibi ha­bet prius abducendi sine omni impedimento , quo­rumcunque habeat omnimodam potestatem. Ita ta­men, quod nos Augustinus electus prescriptus vna cum Capitulo Jauriensi pro nobis et successoribus nostris Iiteratorie nos obligemus, ducatibus, terris dominiis, districtibus subditisque ipsius domini ro­inanorum regis ac illustrissiini Domini Ladislai re­gis patruelis sui, domini nostri, de predictis ca­stro et civitale Jauriensi nulla dampna nos illatu­ros, neque de his per quoscunque quovismodo inferri permissuros, semotis fraude et dolo qui­buscunque. Nos quoque Augustinus electus ante­scriptus pro nobis, successoribus nostris similiter literatoria cautione obligemus dicto domino roma­norum regi tria millia florenorum Hungaricalium et ducatorum boni auri et iusti ponderis in infra­scriptis tribus terminis, videlicet in dominica me­die quadragesime, qua in ecclesia dei letare cani­tur proxime ventura, mille, et ex post per annum alia mille et iterum post annum immediate tunc sese sequentes milie florenos Hungaricales et ducatos ratione impensarum pro redemplione prediclorum castri et civitatis de manibus Ladislai Farkas Pe­tri Koler et Jodoci de Kassew per ipsum Domi­num romanorum regem factarum in domo magi­stri ciuium VVienne soluturum, quodque literam debiti eisdem Ladislao Farkas, Petro Koler et Jo-

Next

/
Thumbnails
Contents