Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

\ pci^t promouere, quodque a vestra fraternitate contra nos nulla orietur gwerra, aut perturbacio­nis occasio, vnde dictum sanctum passagium quo­quomodo impediri posset, nisi forte taliter prouo­caretur, quod vi ad id faciendum cogeretur;' ad­didit etiam idem dominus legatus quemadmodum vestra fraternitas exacte nos hortabatur, vt de viis pacis huius regni cogitare vellemus , ac confiden­tiam capere de vestra fraternitale, que ad hanc rem fidum amicabilemque mediatorem cum tali sinceritate se offerebat, vt non partialis quoquo­modo videatur, sed ad ea, que pacis sunt, tolis viribus intenta; audiuimus hec grato et libenti a­nimo, et in primis illud , quod vestra fraternitas tantopere optat, et orat prosperos huius sancti passagy successus, nec aliud vnquam credere pos- . semus, cum ad omnia, que honorem dei et bo~ num publicum concernunt V. F. se promptam ex­hibere semper consueuerit, et veluti eadem V. F. asserit, se nolle gwerre occasionem prebere — ita et nos id ipsum asserimus, qui etsi cum omni­bus in pace viuere cupiamus, cum vestra tamen serenitate potissime, ob eam presertim causam, quod stricto sanguinis yinculo inuicem coniuncti sumus. Exhortationem autem ilJam, vt de pace huius regni cogilemus et oblationem vestre fra­ternitatis, ad mediandum et interponendum se su­per huius regni cranquillitate grate, ac fraterna cum caritate suscepimus. lleuera sicut semper ad media pacis honesta et rationabilia nos promptos obtulimus, ita et nunc non minus offerimus, et licet inulta armis hactenus potuissemus, quia ta­men christiani sanguinis abhorremus effusionem', illa patientia ommisimus, et ad multa nos flexi­mus, nullis parcentes laboribus et incommodis, 9

Next

/
Thumbnails
Contents