Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
* XXII. Idem TVladislam pro Emerico Murczaly captiuita• ti restatuendo generose cauet, Anno 1441. Nos Wladislaus dei gralia Ilungarie, Polonie, Dalinalie, Croatie etc. Rex, Ljthvanieque Princeps Supremus, et Heres Russie, Presentium tenore recognoscimus et fatemur. Quod quemadmodum lliustrissimus princeps dominus Albertus Austrie, Stirie, Karinthie et Caniolie Dux, Comesque Tirolis etc. consanguineus noster carissimus, fideli nostro Magnifico Einerico de Marczali, quem de commissione domine Regine Hungarie etc. in sua captiuitate iam aliquamdiu detentum habuit, captiuitatis inducias concedere, et ad certum terminum, quo libertate gaudere valeat, sub quibusdam tamen conditionibus , inter eos conuentis, liberum exitum atque transitum sub certa fideiussoria cautione promittere et indulgere decreuit, Nos volentes prefato Emerico gratorum nobis obsequiorum exhibitorum, ac specialis dilectionis ob respectum, in hac parte suffragari, ne de sua ad condictum terminum quouis modo dubitetur (reuersione) pro ipso Emerico nos fideiussorem ponimus, et constituimus modo et forma, qui sequuntur, Primo sicut inter supradictos, Dominum Albertuin ducem Austrie, et Emericum de Marczaly, de inducys captiuitatis eiusdem conuentum est, promittimus sub bona fide, animoque deliberato, pollicemur et spondemus, quod Jam dictus Emericus in festo Natiuitatis domini proxime venturo in castro Forchtensteyn in Stuba maiore ibidem habita, absque fraude et dolo se restatuet , manibusque et captiuitati supra dicti Domini Ducis Alberti, aut sui officialis , ad hoc deputati, personaliter representabit. Ad quod opcram nobis possibilem exhibebimus et cfHcacem.