Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
pars sponte — vit nostro in conspectu, haruni nostrarum Testimonio Litterarum mediante. Da~ tum V3II. Die Festi Pascliae Anno ejusdem M. CCCC. XXXIX. L. S. Ex ajcliiu. Salamon. XXI. Uladlslaus II. H. Vlricum Cumilem Ciliae, etc. e captiuitate dimissum, ad castra septem restituenda obligat. Anno 1441. Nos Wladislaus dei gratia Hungarie, Polonie, Dalmatie, Croatie etc. Piex, Lytliuaniequa Princeps Supremus, ac Heres Ruscie, etc. Memorie Commendanius per presentes, quod licet diebus lijs retrofluxis , quibus nos pro adeptione totalis eiusdem regni Hungarie Dominii, ad quod legitime electi vocati et consequenter coronati sumus , obstacula emersa eliminando laborauimus , inter alios corone huius regni nostri subditos, IIlustres Principes, Fridericus et Vlricus Cilie Ortemburge et Zagorie Comites, partem domineElisabeth regine, statum pacificum eiusdem regni turbantis, fouendo , conlraria voluntate nobis obstiterint, propter quod nos aduersum pretactos Fridericum et Vlricum Comites, eisque adherentes, grauem animum ferentes, eos nostro fauore frustrari intendebamus, Tamen quia ex tunc, ductis inter nos et prelibatos Fridericum et Vlricum Comites certis tractatibus, sopitisque pro bono pacis hactenus emersis differentiis, et amplexa vtili concordia, dissidii incommoda vitare volentes, pleno eosdem Fridericum et Vlricum Comites fauore prosequi vtilius arbitrati sumus, quam discordiarum incommoda cum Jactura regui fouere, Idcirco ex quo ipsi Comites plena iam nobis obedientia subiecti, fidelitatem nobis tenacit^i' obseruandam pro-