Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

di, et pro eorum uliliori commodo et statu quie­tiori muniendi, fortificandi, et altius extenden­di, per ipsosque et illorum haeredes universos perpetuis successivis temporibus tenendi, liabendi, regendi, et possidendi, ex speciali nostrae Maie­statis gratia plenam, meram , et omnimodam an­nuimus et concedimus potestatis facultatem, sine tamen praeiudicio Juris alieni. Harum nostrarum litterarum, quibus secretum Sigillum nostrum du­ximus appendendum, vigore et testimonio medi­ante. Datum Trencbini Sabbatho proximo ante fe­stum Epiphaniarum Domini. Anno ejusdera M. CCCCXXVI. Regnorum nostrorum Anno Hung. etc. XXXIX. Romanorum XVI. et Bohemiae VI. (L. 8 ) Relatio Sebastiani de Solnay Vice Magistri Janitorura Re­liura. In archiuo Salamon. XVII. Anno 1428. Capitulum Eccles. Albensis omnibus fidelibus tam praesentibus quam futuris praesentium notiti­am habituris Salutem in omniura Salvatore: Ad universorum notitiam haruiu serie volumus perve­nire, quod nos litteras Serenissimi Principis Do­mini Sigismundi etc. Regis, Domini noslri Cle­mentissimi, secreto Sigillo suo consignatas nobis­que praeceptorie directas summo cum honore ac­cepimus in haec verba: Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. fidelibus no— stris capitulo Ecclesiae Albensis salutem et gratiam. Cum nos pro fidelibus servitiis, fidelis nostri di­lecti Magnificii Petri Check dicti filii Ladislai de Saaro, Bani nostri Machoviensis, praeprimis Ma­iestati nostrae locis debitis, et temporibus oppor-

Next

/
Thumbnails
Contents