Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
num ad praedictum certis eorum negotiis occupati, vel infirmitate praepediti pro iiabendo ipso arbitrio venire non valerent, tunc ipsae Partes sibi invicem intimando Terminum alium praefigere, et assignare intense debeant, et tenerentur. Hoc non praetermisso, ut si ipsi Nobiles de Simony aliqua ex dictis eorum Litteralibus Instrumentis in fraudem ipsius Magnifici Petri reservando coram ipsis arbilris non exhiberent, vel exhibere non curarent, extunc eadem non exhibita Instrumenta Litteralia vana , cassa, viribusque caritura haberentur, et exhibitoribus nocitura. Ad quae praefatus Petrus Cseh dictique Frank Nicolaus et Joannes, ut praemittitur personaliter , dictique Nicolaus Frank, et Joannes praefatos Sigismundum, etGeorgium ad opera eorum praenotata sponte obligaverunt, coram nobis praesentium per vigorem. Datum feria quarta proxima post Dominicam Reminiscere Anno Domini MCCCCXII. Notnndam , cjuod actor occasione communicationis originaiium adscripsit et praetendit Keerh , Pars l. praetendit esse Karh tinea 10. Item linea 23. rursus Pars A. legit Keerh , Incattus vero Carh. IX. Conuentus S. Crucis, de Lelesz M. Dominicum de Bulka iussu regis Sigismundi in possessione eadeni Bulka y Mark etc. nemine contradicente statutum eidem regi rescribit. Anno 1-412. Omnibus Christi Fidelibus praesentibus pariter, et futuris praesentium notitiam habituris Nicolaus Praepositus et Conventus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz, salutein in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod nos Lilteras Excellentissimi Domini nostri Domini Sigismundi Dei gratia Romanorum Regis semper Augusti ac Hung. e(c. — Rcx