Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
fico Dominio possessionum ipsorum, Simony praedictae, Radobichae, Kis-Teore in Barsien., Kereszeny, Vassany, Krakov, in Honthensi , Dobra, Szuka Pataka, in Trenchinien., et Navoi vocatarum in Nittriensi Comitatibus habitarum, ac quarumlibet utilitatum et pertinentiarum ipsarum a tempore cujus contrarium memoria non comprehenderet, eorum Progenitores et Consecutive ipsi semper pacifice et Jure pleno, immobiliterque perstitissent, et existerent de praesenti, tamen quia nonnulla, imo efficaciora Literalia ipsorum monimenta, quorum vigoribus ipsi, et eorum Successores in hujusmodi pacifico Dominio praedictarum possessionum, etiam de caetero se ipsos sperarent conservari, per eosdem Causa Conservationis tutioris in Nitriensi, Zoboriens. Ecclesiis et Castris reposita Temporibus disturbiorum Ptegm Nostri, quae jam Divino nutu sedantur, praedict.is Ecclesiis et Castris hostiliter obtentis, Combustis, etBonis existentibus in eisdem in Praedam et profanos Usus direptis , et distractis ibidem — dilaniata, et ab eis pene penitus fuissent alienata, idcirco ipsi timerent plurimum sibi et eorum Superstitibus successu temporum per ambitiosorum hominum Calumniationes in praedictis eorum Possessionibus in toto , seu in parte disturbaiionum pericula posse oriri, et evenire, Supplicantes culmini Nostro precibus humillimis et devotis, ut ipsis circa praemissa de Benignitate Regia remedium gratiosum adhibendo, praedictas eorum Possessiones ipsis et eorum haeredibus de novo, novaeque nostrae donationis titulo, ad tollendam praedictae formidinis ambiguitatem in perpetuum conferre dignaremur. Nos itaque ex officii nostri condigno debito, cunctorum lidelium nobis subjecto-