Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
cti scilicet Domini Caroli Regis, Privilegialis Litera manifestabat; quod ideui Dominus Carolus Rex, quamdam Terram Suam Zurdok vocatam, in Districtu Maramarossiensi existentem, et ad Suam Regiam Collationem pertinentem , cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis, quibuslibet sub Metis, et terminis, quibus usque tunc tenta fuisset, et possessa, Staniszlao Kynezio filio Zeu, et per eum suis haeredibus, Iweredumque suorum successoribus, pro ejusdem Staniszlai Fidelibus Servitiis dedisset, donasset, et contulisset, Jure perpetuo, et irrevocabiliter, possidendam, tenendam, pariter et liabendam, nullo Jure suo in eadem reservato, sed in toto eamdem in dictum Staniszlaum, et suas ppsteritates , more et lege Nobilium Regui sui transferendo. — Series autem alterius, videlicet dicti Conventus, modo simili Privilegialis Litera, praedictos Lachk et Dragus in Dominium dictae Possessionis Zurdok., alio noinine Barczanfalva vocatae, per Regium, et dicti Conventus Homines, Literis in eisdem nominatos, et ad Regium Literatorium Mandatum transmissos, praesentibus Vicinis et Commetaneis ejusdem, in praedicta feria quarta anle Festum Beatorum Tiburtii et Valeriani Martyrum, slatutos fuisse declarabat. Quibus exhibitis, praefati Lachk et Dragus allegarunt eo modo: ut ipsi essentfilii Ivan, filii Rad, filii praedicti Staniszlai, filii Zeu, dictusque quondam Staniszlaus Praedecessor ipsorum alio nomine Borzan fuisset binominatus, et sic praescripta Terra Zurdok appellata post descensum dicti quondam Staniszlai, alio nomine Borzan vocati, ab iilo nomine Borzan , tamquam binominii sumpsisset vocabulum Borzanfalva, et sic eis in praemissis, de remedio supplicarunt pro-