Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

Judicatus Curiae nostrae vocante, movere habe­bat coram nobis. Quia pro parte praefati Pe­tri dicli Cseh Litterae Nostrae hunc tenorem con­tinentes: Sigismundus Dei Gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Marchioque Brandenburg et S. Romani Imperii Vicarius Generalis et Begni Bohemiae Gubernator. Fidelibus suis Magnificis Yiris Palatino et Judici Curiae suae Ipsorumque, nec non Magistro Jacobo Specialis presentiae 110­strae Maiestatis vices in Judicatu gerentibus, aliis etiam cunctis Regni Nostri Judicibus et Justitiariis, Ecclesiasticis videlicet et Saecularibus simul, vel divisim quibus praesentes ostendentur salutem et Gratiam. Cum nos Causam inter Magnificum vi­rum Petrum dictum Cseh de Lewa Agazonum No­strorum Regalium Magistrum abuna, Item Si­gismundum Xandrinum, et Georgium Flios Ste­phani Filii Leukus de Simonyi, nec non Frank de Eadem, parte ab altera super facto quarundam possessionum Csank etKeer nuncupatarum, coram vobis seu altera Vestrum habitam et vertentem , praesertim ex eo, quod eaedem per Nostram Ma­jestatem ipsis Nobilibus sint datae et collatae, per nos personaliter, una cum Praelatis et Baro­nibus Nostris adjudicare, et fine debito terminare, intendamus , volumus igitur et Vestrae Fidelitati summo damus regios sub edicto, quatenus agnitis praesentium continentiis Causam praemissam Par­tes inter easdem nullatenus adjudicare seu defini­re praesumatis , sed eandem absque ulla adjudica­tione et discussione, gravamine sine omni No­stram personalem in praesentiam transmittere de­beatis, per Nos personaliter una cum eisdem Prae­latis et Baronibus Nostris adjudicandam et fine de­bito terminandam partibus coram nobis Comparen-

Next

/
Thumbnails
Contents