Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
pturas papales vel coneilii aut delegatorum ab eis, sive factum beneficiorum, sive poenarum aut litium quarumcunque exprimant, ad hoc regnum nostrum et intra eius limites importare, aut se de quocnnque beneficio vigore earumdem intromittere, vel etiam quemcunque regnicolarum nostrorum citare seu extra regnum in causam altrahere, praesumat. D. A. 1440. — „Si scienter matrimonium (in gradibus prohibitis) contractum fuerit, soboles, duranti matrimonio generatae, etiamsi eas Papa legitimaret, tamen ad successionem bonorum, quae ad fratres generationales, illis non existentibus , regiam Maiestatem respiciunt , ipsa legitimatio locum non haberet." Cod. Jur. Eccl, Tom. I. p. 128. Art. XIII. §.68. In colJisione diplomatum originalium et copiarum ilJa, si authentica sunt, semper praevalent copiis: quia vetustiora sunt, seu publica seu privata sint; etiam si originalia nonnullis proprietatibus et formulis careant, copiae vero omnibus sint instructae; illae enim, essentiales non sunt, intermissae, non commemoratae, duntaxat praesumuntur, si vero etiam essentialibus deficiant, authentica esse haud possunt. „Bey dem VYiderspruche der Urkunden untereinander wird zuerst im Allgemeinen diejenige den Vorzug verdienen, welche mit der bezeugten Thatsache gleichzeitig aufgesteJlt worden ist, mithin die Originale. Dabey kann es freyJich einen Unterschied machen, ob dieOriginale eine offentliche oder eine Privaturkunde ist. Ist sie die erstere, so hat sie unbedingt den Vorzug vor ihrer Copie; im letzteren Falle w rurdedie jiingere offentliche Urkunde in so fern vorzuziehen seyn, als sie nicht eines Irrthums iiberwiesen werden konnte." KoppNachricht von den Hess. Gerichten. Th. II. p. 488 etc.