Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

recte contradicunt, sua proin fide dignitate ac vi probandi periclitantur. §. 65. Cum coaeva et publica monimenta in essentialibus sibi contradicere, idemque fa­ctum et non factum, eodem tempore, suamet ex indole certificare nequeant, in accidentalibus vero differentia veritati haud praeiudicet, in casu con­flictus, 1.) maioris auctoritatis minoribus, seu co­aeva, vetustiora, supparibus et recentioribus prae­valent: quid enim determinato tempore iuris, con­suetudinis, quidve donatum,qua conditione fuerit, Principes, huiusque administri et coaevi certius noverant, quam priuati, supares, aut recentiores. 2.) Publica vetustiora publicis recentioribus ac pri­uatis sunt anteponenda eadem ex ratione: ,,In ei­nem solchen Falle ist die offentliche und altere Urkunde als glaubwiirdig anzusehen, die private und spatere aber nicht. Denn, welchen Glauben miissen nicht offentliche Personen verdienen , die oft Manner vom ersten Range sind, wenn die Be­gebenheiten ihrerZeit hersagen u. auf eine glaub­hafteWeise bekrafiigen, wovon sie wirklicheZeu­gen abgegeben haben ? Und da man Geschicht­schreibern schon dann vollkommenen Glauben schenkt, wenn sie etwas erzahlen, was nicht lange Zeit vorher geschehen ist, wie sollte man in ei­nem solchen Falle untadelhaften Urkunden nicht einen grosseren Glauben schenken miissen?" N. Lehrgebaude der Diplomatik Th. I. Buch I. Hptst. I. Abschn. 3. — 3.) Privata publicis casu tantum eo praeiudicant, si notabiliter sint vetustiora, vel si publica in proprietatibus ac formulis veri no­minis defectum patiantur, privata vero sint omni­modo authentica: „Solhe dergleichen anzutreffen seyn, so wird ihre Glaubwiirdigkeit durch Angabe

Next

/
Thumbnails
Contents