Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

stra, sub nostro secreto vePjiudiciali, aut allerius cuiuscunque Judicis ordinarii sigillo extra termi­nos octauarum transumptaf et exemplatae existant, quando per aliquam partem ipsa transumpta in iudicio producentur, altera parte eadem transum­pta impugnante, et eis fidem non adhibente, teneatur pars producens ad verificandum huiusmo­di transumpta, originales literas exhibere." D. A. 1492. A. 96. 56. Literae in capitulis, conuentibus, aut etiam coram Judicibus ardinariis, simpliciter e t absolute transumtae non probant, praeter­quam si originales possint exhiberi: „Omnes tran­sumptionales, quae simpliciter et absolule in Ca­pitularibus aut conuentualibus, siue coram Judi­cibus ordinariis regni, sunt vel fuerunt transum­plae; non sine notabili Causa, per constitutionem generalem, extilerunt in irritum reuocatae, at­que inualidatae. Nisi forte orijrinales literae, ex quibus scilicet transsumptae processerunt, in spe­cie valeant exhiberi. Nam hoc modo, si origina­lia priuilegia rite, bonoque ordine, et modo con­fecta fuisse dignoscantur; etiam transumpta lite­ralia locum habent" Werb. P. II. t. 15. 57. Literarum copiae v i d i m a t a e , origi­nalibus deperditis, si sint antiquae, originalium nanciscuntur auctoritatem : 1). Jure canonico:„Si scripturam authenticam (originalem) non videmus, aut exemplaria, nihil facere possumus" E Gre­gorii M. Epistola. Lib. II. ep. 3. Cap. 16. X. Eo­dem. 2). Jure ciuili Romano: „Emancipatione fa­cta, etsi actorum tenor non existat; si tamen aliis indubiis probationibus , vel ex personis, vel ex instrumentis incorrupta fide-probari possit, actorum interitu veritas conuelli non

Next

/
Thumbnails
Contents