Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

illegitimitas poSsit dtintaxat derogare. Docent hoc innnmerae huiusmodi formulae : Bela IV. R; H, Praesentem eis paginam duximus concedendam, charactcre bullae nostrae aureae perenniter robo­ratam. Verum quia exhibitio priuilegii ipsorum existens sub bulla aurea, propter tiarum discri­men, esse periculosa videbatur, tr a n s c r i p t u m eiuS de verbo ad verbum, sub munimine si­gilli nostri concessimus; eam praesentibus fidem adhiberi volentes, Vt ad exhibiiionem illius nulla­tenus compellantur" Diplomate Vrbi Pestanae A. 1244. concesso. — „Exhibitae et praesentatae no­bis sunt quaedam literae quondam serenissimi Principis Domini Sigismundi Romanorum, et prae­scriptorum regnorum nostrorum regis, Aui et Praedecessoris nostri charissimi, felicis recorda­tionis — supplicatumque exstitit nostrae Maie­stali, in personis eorumdem — humili precum Cum instantia, vt huiusmodi literas ratas, gralas, et acceptas habendo, nostrisque literis priuilegia­libus verbo tenus inscribi facientes , praemissae concessioni et annuentiae nostrum consensum re­gium praebere dignaremur pariter et assensum. Quarum quidem literarum tenor talis est: Nos etc. Nos igitur humillimis et deuotis supplicationibus pro parte et in personis praefatorum — nostrae inodo quo superius porrectis Maiestati, regali be­nignitate exauditis, clementer et admissis, prae­scriptas literas antefati Domini Sigismundi regis , Aui nostri, non abrasas, non cancellatas , nec in aliqua sui parte suspectas, immo mera et sincera veritate praepollerites, praesentibus literis nostris priuilegialihus de verbo ad verbum, ac sine di­minutione et augmento aliquali insertas, in quan­tum Iegilime sunt emanatae, acceptamus, appro-

Next

/
Thumbnails
Contents