Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
Sacerdotes presbiteri — in omnibus tam Synodalibus, quam regis etregnicolarum conve ntibus ab ecclesia etCapituloStrigoniensi, per nos in Metropopolitanum erecto, statim secundum locum teneant et vicem habeant." Merae inusitatae formulae. Deest etiam consummatio per Monogramma, recognitio Yiee-Canceliarii, datum temporis ac loci; ac certificatio per sigillum ; quae aetate Protoregis certe obtinebant. 2) Nos Ladislaus, D. gr. Hung. Bohem. Serviae, Dalm. Croat. Thrac. ScJav. Mysniae, Daciae, Austriae, partiumque Bulg. etc. rex. Agnoscimus hunc nostrum Martinum Visa de Matta, non tantum fidele membrum regni nostri et instrumentum, verum tanquam commembrum; scimusque originem traxisse a parente suo Kund, qui ex septem primis capitaneis erat unus — correspondens leoni suo, quem aquisiverat ab Atila pro insi-gni parens huius — Hunc ergo praeter consiliarii et supremi capitaneatus salarium et Yice Ducis regni Bosnensis, eum cum omni semine eius et omni retro saeculorum tempore, ditioni nostrae vel successorum nostrorum, non iam Magnifico Baronum et supremorum capitaneorum, verum Illustrissimorum regnorum, nostrae ditioni coniunctorum, Supremorum Ducum, titulo fulgere volumus ac haereditamus; — dando semini eius pro haereditate arcem Jaicza, caput regni Bosnensis — confirmamus in oppido suo Matta — munimus et stabilimus insignio duorum diadematum, — quod est cum duobus fluviis, et leone ducatus sui coronato — cuius extremitates his verbis: „Gratia regum Hungariae beat fideles," quod sine ruptura Zonae pargamineae, yel pixidis pluinbeae indissolubiliter iunctum, est in pi-