Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ligiosorum literae fuerant hunc in modum: „Nos enim ipsiusN. praeceptis in omnihus fideliter obedire cupientes, vt tenemur, vnacum praefato Petro de Andorfalva, homine ei u sd e m, hominem nostrum fide dignum, Magistrum bullatum, socium et concanonicum nostrum , ad praemissa peragenda pro testimonio transmisimus. Tandem iidem ad nos reversi, nobis concordifer retulerunt, quod ipsi in Dominica Judica proxime praeterita, ad facies praedictarum viginti duarum curiarum, seu fundorum et molendini, vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et praesentibns, accedendo praefatam Nobilem Dominam Ceciliam vocatam in dominium earundem introduxissent, easdem iure sibi attinente perpetuo possidendas statuendo, nemine contradictore existente et inibi apparente. Datum nono die termini praenotati, anno Domini vt supra. L. S. — Privatorum vero fassionalium coram loco credibili aut magistratu publico formula fuerat sequens: Possessiones Gymolth etZenthmiklos vocatas, cum omnibus utilitatibus, quovis nomine vocitatis, ad eas spectantibus et pertinentibus iure perpetuo et irrevocabiliter saepedictae ecclesiae Yaradiensi dedisset, tradidisset et perpetuasset possidendas, tenendas et habendas; imo dedit, contulit, perpetravit coram nobis. In cuius memoriam, firmitatem et stabilitatem perpetuam, ad petitionem vtrarumque partiumpraesentes litteras nostras concessimus patenteSj memoriali sigillo nostro consignatas; quas, quum praesentes nobis in specie fuerint reportatae, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum in festo B. Andreae Apostoli. Anno Domini MCCCLVIII. L. S. Nec hae executionis formulae fuerant constantes et vniforf