Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
scit. II!a , quam quondam grata vbertate pollentem vidisti Hungariam, saeuo stat marte lacerata. Atris concussae flammis aedes , nigras redactae in faces, flebilia vestigia monstrant; dominorum caedes agros steriles cruentat, plebs malignas sanctissima (scissa) in partes, totis rtegni in viscera viribus saeuit, seque omnes, intcstina rabie, regnicolaerodunt. Quid, inquam? Ignipedes veluti foetantis(Phaetontis) equi spreta leuitate ^ectoris, per deuia sparsi, orbem quondam impleuerant fauillis, sic grauibus regnum pestibus vndique impleuere. Fractum igitur vt comporieres regnum, disoordes vnires duces , regnicolasque lmmiles, tranquilla pacis amoenitate gaudere faceres, nostrosque subires , quos dirigere nequimus, labores, et rex Dominusque noster eflici nou recusares, Te vocamus; Tibi iure debetur regnum ; Tibi nos aeternalis iugo fidclilitatis bona fide subiicimus, vt illos, Tui quos amauere parenles, et Tu amato. Tua itaque serenitas veniat; nos quoque illud, quod viatici, et ad res componendas necessarium erit, fideliter efficiemus. Si enim praeiudicium sororis, quam, vt nosti, solio venerati sumus paterno, tuae Maiestatis morderet'conscieutiam, praeter solitum et illam sublimauimus, nec dato oneri foeminea sufficit sagacitas; maturi eliam aelas viri, t;mto sub pondere sudat. Hungariae populus, antiquo exposcente flagitio, vndique medios inter hosles positus est. Odiis praeterea intrinsecis, potentis ad instar pelagi, fluctuat; et vt peregrinis ab insultibus se tueatur, marem expostulat. Quodque tanti habenas regni virgo temperet, ardua res est; rebus in talibus magnanimi manus viri interdum nutaie videntur. Quid amplius disseram ? Tibi et