Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

ut de suscepto descriptio, mensae gloriosissimo­rum P r a e f e c t o r u m — et quod ex p u b I i c i s archiuis profertur, et publicum habet teslimo­liium, etiam susceptibile hoc esse, ad collationes manum ponimus." Novella XLI. cap. 2. 15. Publicitas vero vetustate iuncta diplo­maturn, queis suffragatur, authentiam facit irre­fragabilem; cui manifestus duntaxat formularum defectus possit derogare : talium quippe vigore ius Hungariae publicum ac priuatum est constabili­tum; inde Patronatus regii ac priuati iura eruta; priuilegia a Maioribus deriuata; praedia, pagi , castra, telonia, tributa possessa, et alienafa post­liminio reuocata. Omnis interim subreptionis prae­cauendae gratia obtinet haec formula, a saeculo XIV. inseri solita: Eatenus, quatenus rite ac le­gitime sunt emanatae , viribusque earum veritas sulfragatur." Haec est Juris etiam consultorum sen­tentia: Eine in offentlichen Archiven, oder Piegestraturen aufbewahrte a 11e Ur­kunde hat die rechtliche Vermuthung fiir sich, dass sie acht ist; und bewirkt, wenn nicht beson­dere Griinde der Uniichtheit derselben entgegen stehen, einen vollen Beweis." Gonner, Entwurf eines Gesetzbuches fiir das gerichtliche Yerfahren. .Band I. p. 179. §. 14. Priuata etiam diplomata origina­lia, vetustate cpmmendata , tamdiu authentica sunt censenda, donec eorum suppositio aut inler­polatio, solennium notarum defectu, haud eitinci­tur: praerogatiuam hanc nacta sunt 1). Juris ca­nonici auctoritate: „Mandamus, quatefjus secun­dum diuisionem, quae per libros antiquos, vel alio inodo melius probantur, — in negocio procedatis." Cap. III. 12. (Decr. II. 19.) de proba-

Next

/
Thumbnails
Contents